Sid Space
Your Friend for Ablatives

S.I.D.   P.   S.P.A.C.E.*

Sine without
In** in, on
Dē about, concerning; down from


Prae In front of


Sub** under
P for, instead of, in return for
Ab, ā away from
Cum with
Ex, ē out from

Study Prepositions in this Vocabulary List

    Salvēte, puellae puerīque! Ecce Sid P. Space, casū ablātīvō amīcus vester! Hic astronauta sine dūbiō vōbīs auxiliō erit. Nam eī est nōmen utilissimum ad praepositiōnēs intellegendās et scrībendās. Omnēs praepositiōnēs quae casū ablātīvō utuntur adsunt apud nōmen astronautae illīus mīrābilis. Vidēte singulam litteram in nōmine “SID P. SPACE,” et litteram prīmam cuiusdam praepositiōnis inveniētis. Sunt litterae novem novemque praepositiōnēs!

    Ōlim abhinc multōs annōs discipulī Americae Septentriōnālis nihil dē praepositiōnibus intellegere poterant, quod numquam accusātīvum āb ablātīvō internōvērunt. Hī discipulī omnēs ad ūnum stultī fuisse dīcēbantur. Tum trīstēs erant valdē.

    Prīmum magistrum, deinde sē reprehendērunt. Nūllum sub caelō remedium esse vidēbātur atque multī ā studiō linguae Latīnae desistere volēbant. Horribile dictū, perpaucī ē vītā excēdere volēbant.

    At dē caelō dēvolāvit mīrābilis ille cui utilissimum, ut dīxī, erat nōmen. Statim ad lūdum vēnit ille astronauta, et mox prae ianuā lūdī stābat ut omnibus discipulīs litterās hās utilissimās dōnāret. Prō hōc nōmine utilissimō discipulī huic astronautae cēnam optimam parāvērunt. Tandem omnēs discipulī ablātīvum ab accusātīvō internōscere poterant atque puellae puerīque cum magistrō ipsō gaudēbant. Itaque vīvat in animīs nostrīs in aeternitātem Sid P. Space.

Sid P. Space discipulīs auxiliō vēnit!

*cōram and tenus also take the ablative, but are rare in high school Latin.

**Both in and sub can also take an accusative noun. With an accusative, in means into, onto, or against and sub means up to.

Practice with this Rags to Riches Game

Return to Via Latina

Return from Sid Space to Teach and Learn Latin Home







Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.