The Gorgon's Head

Rēs difficillima erat caput Gorgonis abscīdere; eius enim cōnspectū hominēs in saxum vertēbantur. Propter hanc causam Minerva speculum Perseō dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum īnspiciēbat; hōc modō ad locum vēnit ubi Medūsa dormiēbat. Tum falce suā caput eius ūnō ictū abscīdit. Cēterae Gorgonēs statim ē somnō excitātae sunt, et ubi rem vīdērunt, īrā commōtae sunt. Arma rapuērunt, et Perseum occīdere volēbant. Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi hoc fēcit, statim ē cōnspectū eārum ēvāsit.


Vocablary, Morphology, and Syntax.

Rēs difficillima erat caput Gorgonis abscīdere;


eius enim cōnspectū hominēs in saxum vertēbantur.


Propter hanc causam Minerva speculum Perseō dederat.


Ille igitur tergum vertit, et in speculum īnspiciēbat;


hōc modō ad locum vēnit ubi Medūsa dormiēbat.


Tum falce suā caput eius ūnō ictū abscīdit.


Cēterae Gorgonēs statim ē somnō excitātae sunt, et ubi rem vīdērunt, īrā commōtae sunt.


Arma rapuērunt, et Perseum occīdere volēbant.


Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi hoc fēcit, statim ē cōnspectū eārum ēvāsit.

Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.