Perseus 02:
Jupiter Saves His Son

Listen and read along to Perseus 02:

2. JUPITER SAVES HIS SON

Iuppiter tamen haec omnia vīdit, et fīlium suum servāre cōnstituit. Tranquillum igitur fēcit mare, et arcam ad īnsulam Serīphum perdūxit. Huius īnsulae Polydectēs tum rēx erat. Postquam arca ad lītus appulsa est, Danaē in harēnā quiētem capiēbat. Post breve tempus ā piscātōre quōdam reperta est, et ad domum rēgis Polydectis adducta est. Ille mātrem et puerum benīgnē excēpit, et iīs sēdem tūtam in fīnibus suīs dedit. Danaē hoc dōnum libenter accēpit, et prō tantō beneficiō rēgī grātiās ēgit.

Line-by-line help with grammar and translation:

Iuppiter tamen haec omnia vīdit, et fīlium suum servāre cōnstituit.
Tranquillum igitur fēcit mare, et arcam ad īnsulam Serīphum perdūxit.
Huius īnsulae Polydectēs tum rēx erat.
Postquam arca ad lītus appulsa est, Danaē in harēnā quiētem capiēbat.
Post breve tempus ā piscātōre quōdam reperta est, et ad domum rēgis Polydectis adducta est.
Ille mātrem et puerum benīgnē excēpit, et iīs sēdem tūtam in fīnibus suīs dedit.
Danaē hoc dōnum libenter accēpit, et prō tantō beneficiō rēgī grātiās ēgit.

Now that you have understood each sentence, listen and read again: