Ovid Leaves Wife and Home
Tristia I.3.71

dum loquor et flēmus, caelō nitidissimus altō,
   stella gravis nōbīs, Lūcifer, ortus erat.

dīvidor haud aliter quam sī mea membra relinquam,
   et pars abrumpī corpore vīsa suō est.

tum vērō exoritur clāmor gemitusque meōrum,
   et feriunt maestae pectora nūda manūs.

tum vērō coniunx, umerīs abeuntis inhaerēns,
   miscuit haec lacrimīs trīstia verba meīs:

“non potes āvellī! simul hinc, simul ībimus!” inquit;
   “tē sequar et coniunx exsulis exsul erō.

tē iubet ē patriā discēdere Caesaris īra,
   mē pietās: pietās haec mihi Caesar erit.”

Return to Ovid Home

Return from Ovid Leaves Wife and Home to Teach and Learn Latin Online