Ovid Ill at Tomis

Aeger in extrēmīs ignōtī partibus orbis,

    Incertusque meae paene salūtis eram.

nec caelum patior, nec aquīs assuēvimus istīs,

    terraque nēscioquō nōn placet ipsa modō.

nōn domus apta satis, nōn hīc cibus ūtilis aegrō,

    nūllus Apollineā quī levet arte malum.

lassus in extrēmīs iaceō populīsque locīsque,

    et subit affectō, nunc mihi quidquid abest.

omnia cum subeant, vincis tamen omnia, coniunx,

    et plūs in nostrō pectore parte tenēs.

et loquor absentem, tē vox mea nōminat ūnam;

    nūlla venit sine tē nox mihi, nūlla diēs.


Return to Ovid Home

Return from Ovid Ill at Tomis to Teach and Learn Latin Home

Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.