Ovid Compares himself to Odysseus
Tristia I.5.63

Ille habuit fīdamque manum sociōsque fidēles:
   Mē profugum comitēs dēseruēre meī.

Ille suam laetus patriam victorque petēbat:
   ā patriā fūgī victus et exsul ego.

Illī corpus erat dūrum patiēnsque labōrum:
   Invalidae vīrēs ingenuaeque mihi.

Ille erat assiduē saevīs agitātus in armīs:
   Assuētus studiīs mollibus ipse fuī.

Mē deus oppressit, nūllō mala nostra levante;
   Bellātrīx illī dīva ferēbat opem.

Return to Ovid Home

Return from Ovid Compares Himself to Odysseus to Teach and Learn Latin Online