Horace I.11

Tū nē quaesieris, scīre nefās, quem mihi, quem tibi

fīnem dī dederint, Leuconoē, nec Babylōniōs

temptāris numerōs. Ut melius, quicquid erit, patī,

seu plūrēs hiemēs, seu tribuit Iuppiter ultimam,

quae nunc oppositīs dēbilitat pūmicibus mare

Tyrrhēnum. Sapiās, vīna liquēs, et spatiō brevī

spem longam resecēs. Dum loquimur, fūgerit invida

aetās: carpe diem, quam minimum crēdula posterō.

Return to Teach and Learn Latin Home