Your Headline

Post haec iūssus est ab Eurystheō Hydram necāre:
haec autem mōnstrum erat cui novem erant capita. Her-
culēs igitur cum amīcō Iolāō profectus est ad palūdem
Lernaeam quam Hydra incolēbat. Mox2 mōnstrum invē-
nit, et, quamquam rēs erat magnī perīculī, collum eius
laevā3 prehendit. Tum dextrā3 capita novem abscīdere4
coepit; quotiēns5 tamen hoc fēcerat, nova capita exoriē-
bantur6. Diū frūstrā labōrābat, tandem hōc cōnātū dēsti-
tit7; cōnstituit deinde arborēs succīdere et īgnem accen-
dere. Hoc celeriter fēcit, et, postquam līgna īgnem
comprehendērunt, 8face ārdente colla adūssit unde9 capita
exoriēbantur. Nōn tamen sine magnō labōre haec fēcit;
vēnit enim auxilliō Hydrae cancer10 ingēns, quī, dum Her-
culēs capita abscīdit, crūra eius mordēbat11. Postquam
mōnstrum tālī modō interfēcit, sagittās suās sanguine
eius imbuit12 itaque mortiferās reddidit13.


Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.