21. Labor Prīmus:
Herculēs Nemaeum
Leōnem occīdit.

Prīmum ab Eurystheō iūssus est Herculēs leōnem occī-

dere, quī illō tempore vallem Nemaeam reddēbat īnfēs-

tam.   In silvās igitur quās leō incolēbat, statim sē con-

tulit.  Mox feram vīdit et arcum quem sēcum attulerat,

intendit:  eius tamen pellem quae dēnsissima erat, trāi-

cere nōn potuit.  Tum clāvā magnā quam semper gerē-

bat, leōnem percussit: frūstrā tamen, neque enim hōc

modō eum occīdere potuit.  Tum dēmum collum mōn-

strī bracchiīs suīs complexus est, et faucēs eius summīs

vīribus compressit.  Hōc modō leō brevī tempore exani-

mātus est; nūlla enim respīrandī facultās eī dabātur.

Tum Herculēs cadāver ad oppidum in umerīs rettulit;

et pellem, quam dētrāxerat, posteā prō veste gerēbat.

Omnēs autem quī eam regiōnem incolēbant ubi fāmam

dē morte leōnis accēpērunt, vehementer gaudēbant et

Herculem magnō honōre habēbant.

Return to Hercules Home

Return from Hercules 21 to Teach and Learn Latin

Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.