Hercules 19
Herculēs ad Ōrāculum Dephicum It

Herculēs magnopere cupiēbat tantum scelus expiāre. 

Cōnstituit igitur ad ōrāculum Delphicum īre; hoc enim

ōrāculum erat omnium celeberrimum.  Ibi templum erat

Apollinis, plūrimīs dōnīs ōrnātum; hōc in templō sedēbat

fēmina quaedam, nōmine Pȳthia, et cōnsilium dabat eīs

quī ad ōrāculum veniēbant. Haec autem fēmina ab ipsō

Apolline docēbātur, et voluntātem deī hominibus ēnūnti-

ābat.  Herculēs igitur, quī Apollinem praecipuē colēbat,

hūc vēnit.  Tum rem exposuit neque scelus cēlāvit.

Vocabulary Notes

magnopere = valdē, vehementer
docēbātur = ērudiēbātur, īnstituēbātur
ēnūntiābat = nūntiābat, dīcēbat
colēbat = venerābātur
cēlāvit = reticuit, tēxit

Respondē Latīnē

1.     Quid erat scelus Herculis? (Vidē capitulum XVIII)

2.     Ubi est Delphī? 

3.     Quam longa est via Thēbīs Delphōs?

4.     Quālibus dōnīs, tuā sententiā, est templum ōrnātum?

5.     Pȳthiam et Apollinem depingere potes?

Return to Hercules Home

Return from Hercules 19 to Teach and Learn Latin

Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.