Hercules Infans

   Herculēs, Alcmēnae fīlius, ōlim in Graeciā habitābat. Hic dīcitur omnium hominum validissimus fuisse. At Iūnō, rēgīna deōrum, Alcmēnam ōderat et Herculem adhūc īnfantem necāre voluit. Mīsit igitur duo serpentēs saevissimōs: hī, mediā nocte, in cubiculum Alcmēnae vēnērunt ubi Herculēs cum frātre suō dormiēbat. Nōn tamen in cūnīs, sed in scūtō magnō cubābant. Serpentēs iam appropinquāverant et scūtum movēbant; itaque puerī ē somnō excitātī sunt.


Respondē Latīnē

  1. Ubi habitat Herculēs?
  2. Quid saepe dīcitur dē Herculō?
  3. Cūr Iūnō Herculem necāre vult?
  4. Quomodō Iūnō Herculem necāre conātur?
  5. Quō in locō dormit Herculēs?
  6. Ad huius capitulī fīnem, quid accidit Herculō et frātrī suō?


Syntax Questions

  1. Herculēs, Alcmēnae fīlius, ōlim in Graeciā habitābat.

       a. Give case and reason of Alcmēnae

       b. Give the syntax of habitābat

  2. Hic dīcitur omnium hominum validissimus fuisse.

       a. Give case and reason of hominum

       b. Give the syntax of fuisse

  3. At Iūnō, rēgīna deōrum, Alcmēnam ōderat et Herculem adhūc īnfantem necāre voluit.

       a. Give case and reason of īnfantem

       b. Give the syntax of ōderat

  4. Mīsit igitur duo serpentēs saevissimōs:

       a. Give case and reason of duo

       b. Give the syntax of Mīsit

  5. hī, mediā nocte, in cubiculum Alcmēnae vēnērunt ubi Herculēs cum frātre suō dormiēbat.

       a. Give case and reason of nocte

       b. Give the syntax of vēnērunt

  6. Nōn tamen in cūnīs, sed in scūtō magnō cubābant.

       a. Give case and reason of scūtō

       b. Give the syntax of cubābant

  7. Serpentēs iam appropinquāverant et scūtum movābant; itaque puerī ē somnō excitātī sunt.

       a. Give case and reason of somnō

       b. Give the syntax of appropinquāverant


Return from Hercules Infans to Hercules


Return to Teach and Learn Latin