Fabulae Faciles 30

Hercules' Seventh Labor - The Cretan Bull

Tum Eurystheus Herculī imperāvit ut taurum quendam ferōcissimum ex īnsulā Crētā vīvum referret. Ille igitur nāvem cōnscendit, et cum ventus idōneus esset, statim solvit. Cum tamen īnsulae iam appropinquāret, tanta tempestās subitō coorta est ut nāvis cursum tenēre nōn posset. Tantus autem timor animōs nautārum occupāvit ut paene omnem spem salūtis dēpōnerent. Herculēs tamen, etsī nāvigandī imperītus erat, haudquāquam territus est. 

Post breve tempus summa tranquillitās cōnsecūta est, et nautae, quī sē ex timōre iam recēperant, nāvem incolumem ad terram appulērunt. Herculēs ē nāvī ēgressus est, et cum ad rēgem Crētae vēnisset, causam veniendī docuit. Deinde, postquam omnia parāta sunt, ad eam regiōnem contendit quam taurus vāstābat. Mox taurum vīdit, et quamquam rēs erat māgnī perīculī, cornua eius prehendit. Tum, cum ingentī labōre mōnstrum ad nāvem trāxisset, cum praedā in Graeciam rediit.


An Indirect Command

Verb of commanding + ut + subjunctive verb

Eurystheus Herculī imperāvit ut taurum quendam ferōcissimum ex īnsulā Crētā vīvum referret.


Four CUM-Clauses

cum + subjunctive verb

cum ventus idōneus esset

cum tamen īnsulae iam appropinquāret

cum ad rēgem Crētae vēnisset

cum ingentī labōre mōnstrum ad nāvem trāxisset


Two Result Clauses

Adverb of degree + ut subjunctive verb

tanta tempestās subitō coorta est ut nāvis cursum tenēre nōn posset

tantus autem timor animōs nautārum occupāvit ut paene omnem spem salūtis dēpōnerent


Vocabula Notanda

Taurus quidam ferocissimus

navem conscendere / navem solvere

ventus idoneus

tempestas coorta est

navigandi imperitus

haudquaquam

consequor, consequi, consecutus sum

se recipere

egredior, egredi, egressus sum

praeda, -ae  (f)

Return from Fabulae Faciles 30 to Hercules

Return to Teach and Learn Latin Home

Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.