Fabulae Faciles 29

Hercules' Sixth Labor - The Stymphalian Birds

Post paucōs diēs Herculēs ad oppidum Stymphālum iter fēcit; imperāverat enim eī Eurystheus ut avīs Stymphālidēs necāret. Hae avēs rōstra aēnea habēbant et carne hominum vēscēbantur. Ille postquam ad locum pervēnit, lacum vīdit; in hōc autem lacū, quī nōn procul erat ab oppidō, avēs habitābant. Nūlla tamen dabātur appropinquandī facultās; lacus enim nōn ex aquā sed ē līmō cōnstitit. Herculēs igitur neque pedibus neque lintre prōgredī potuit. 

Ille cum māgnam partem diēī frūstrā cōnsūmpsisset, hōc cōnātū dēstitit et ad Volcānum sē contulit, ut auxilium ab eō peteret. Volcānus (quī ab fabrīs māximē colēbātur) crepundia quae ipse ex aere fabricātus erat Herculī dedit. Hīs Herculēs tam ācrem crepitum fēcit ut avēs perterritae āvolārent. Ille autem, dum āvolant, māgnum numerum eārum sagittīs trānsfīxit.


Indirect Commands

imperāverat ... ut avīs Stymphālidēs necāret

verb of command + ut/ne + subjunctive verb

  • The command is made to do what is in the ut-clause, not to do what is in the ne-clause.
  • Follows the sequence of tenses.
  • Translation: ut ... necaret = that he kill; ne ... necaret = that he not kill

CUM Clauses

cum māgnam partem diēī frūstrā cōnsūmpsisset,

cum + sujunctive verb

  • cum =when, since, or although
  • Translation: Aside from the tense of the subjunctive verb, no special force is used in English

Purpose Clauses

ad Volcānum sē contulit, ut auxilium ab eō peteret

ut/ne + subjunctive verb

  • Answers the question WHY?
  • Follows sequence of tenses.
  • Translation: (in order) that ... may / might

Result Clauses

tam ācrem crepitum fēcit ut avēs perterritae āvolārent

ut / ut...non + subjunctive verb

  • Often called consecutive sentences.
  • Shows the consequences or tendency of an action.
  • Often preceded by an adverb of degree (tam, tantum, adeo, etc.)
  • Translation: (with the result) that ... ; (with the result) that ... not ...

Vocabula Notanda

rostrum aeneum

caro, carnis  (f)

vescor, vesci  (+ abl.)

lacus, lacus  (m)

limus, -i  (m)

linter, lintris  (f)

crepundia, -orum  (n pl)

fabricor, fabricari, fabricatus sum


Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.