Fabulae Faciles 28

Hercules' Fifth Labor: The Augean Stables

Deinde Eurystheus Herculī hunc labōrem graviōrem imposuit. Augēās quīdam, quī illō tempore rēgnum in Ēlide obtinēbat, tria mīlia boum habēbat. Hī in stabulō ingentis māgnitūdinis inclūdēbantur. Stabulum autem inluviē ac squālōre erat obsitum, neque enim ad hōc tempus umquam pūrgātum erat. Hōc Herculēs intrā spatium ūnīus diēī pūrgāre iūssus est. Ille, etsī rēs erat multae operae, negōtium suscēpit. Prīmum māgnō labōre fossam duodēvīgintī pedum dūxit, per quam flūminis aquam dē montibus ad mūrum stabulī perdūxit. Tum postquam mūrum perrūpit, aquam in stabulum immīsit et tālī modō contrā opīniōnem omnium opus cōnfēcit.


Quaestiones ad Fabulam Discutendam

1.  Quis erat Augeas?  

2.  Quot boves habet Augeas? 

3.  Quale stabulum habet Augeas ille rex sordi notus?

4.  Quid Hercules primum fecit?  

5.  Unde venit aqua ad stabulum purgandum?

6.  Quo Hercules aquam immisit?


Vocabula Notanda

stabulum, -i  (n)

inluvie ac squalore

purgo, purgare

spatium unius diei

fossa, -ae  (f)

murus, -i  (m)

perrumpo, perrumpere, perrupi, perruptus

immitto, immittere, immisi, immissus

tali modo


Return from Fabulae Faciles 28 to Hercules

Return to Teach and Learn Latin Home

Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.