Fabulae Faciles 25

Hercules at the Centaur's Cave

Dē quartō labōre, quem suprā nārrāvimus, haec etiam trāduntur. Herculēs dum iter in Arcadiam facit, ad eam regiōnem vēnit quam centaurī incolēbant. Cum nox iam appeteret, ad spēluncam dēvertit in quā centaurus quīdam, nōmine Pholus, habitābat. 

Ille Herculem benīgnē excēpit et cēnam parāvit. At Herculēs postquam cēnāvit, vīnum ā Pholō postulāvit. Erat autem in spēluncā māgna amphora vīnō optimō replēta, quam centaurī ibi dēposuerant. Pholus igitur hōc vīnum dare nōlēbat, quod reliquōs centaurōs timēbat; nūllum tamen vīnum praeter hōc in spēluncā habēbat. "Hōc vīnum," inquit, "mihi commissum est. Sī igitur hōc dabō, centaurī mē interficient." Herculēs tamen eum inrīsit, et ipse pōculum vīnī dē amphorā hausit.


Quaestiones ad Fabulam Discutendam

1.  Ubi habitabant centauri?

2.  Quid est spelunca?  

3.  Pholusne erat Herculi amicus an inimicus?

4.  Quomodo Pholus Herculem excepit?  

5.  Quid Hercules post cenam postulavit?

6.  Pholine erat vinum hoc optimum?

7.  Si non Pholi vinum erat, cuius vel quorum erat?

8.  Cur Pholus vinum optimum Herculi dare nolebat?

9.  Quid fecit Hercules?  Eratne amicus an inimicus?


Vocabula Notanda

iter facere

incolo, incolere, incolui, incultus

postulo, postulare, postulavi, postulatus

spelunca, -ae  (f)

amphora, -ae  (f)

repletus, -a, -um

committo, committere, commisi, commissus

haurio, haurire, hausi, haustus


Return from Fabulae Faciles 25 to Hercules

Return to Teach and Learn Latin Home

Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.