Fabulae Faciles 24

Hercules' Fourth Labor: The Erymanthian Boar

Tum vērō iūssus est Herculēs aprum quendam capere quī illō tempore agrōs Erymanthiōs vāstābat et incolās huius regiōnis māgnopere terrēbat. Herculēs rem suscēpit et in Arcadiam profectus est. Postquam in silvam paulum prōgressus est, aprō occurrit. Ille autem simul atque Herculem vīdit, statim refūgit; et timōre perterritus in altam fossam sē prōiēcit. Herculēs igitur laqueum quem attulerat iniēcit, et summā cum difficultāte aprum ē fossā extrāxit. Ille etsī fortiter repūgnābat, nūllō modō sē līberāre potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vīvus relātus est.


Quaestiones ad Fabulam Discutendam

1.  Ubi habitabat aper ille ferocissimus?

2.  Quo in loco Herucles apro occurrit?

3.  Quid facit aper Herculem conspiciens?

4.  Quid est fossa?  Cur aper in fossam se proiecit? 

5.  Quid est laqueus?  Quare Hercules laqueo usus est?

6.  Quis est fortior, Hercules an aper?

7.  Quo Hercules aprum retulit?


Vocabula Nova

aper, apri  (m)

capio, capere, cepi, captus

magnopere

incolae, incolarum  (m pl)

vasto, vastare

proficiscor, proficisci, profectus sum

occurro, occurrere, occurri, occursum

simul atque

fossa, -ae  (f)

laqueus, -i  (m)

affero, afferre, attuli, allatus

refero, referre, rettuli, relatus



Return to Hercules

Return to Teach and Learn Latin Home

Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.