Fabulae Faciles 15

Hercules Escapes Sacrifice

Dē Hercule haec etiam inter alia nārrantur. ōlim dum iter facit, in fīnīs Aegyptiōrum vēnit. Ibi rēx quīdam, nōmine Būsīris, illō tempore rēgnābat; hīc autem vir crūdēlissimus hominēs immolāre cōnsuēverat. Herculem igitur corripuit et in vincula coniēcit. Tum nūntiōs dīmīsit et diem sacrificiō ēdīxit. Mox ea diēs appetēbat, et omnia rīte parāta sunt. Manūs Herculis catēnīs ferreīs vinctae sunt, et mola salsa in caput eius īnspersa est. Mōs enim erat apud antīquōs salem et fār capitibus victimārum impōnere. Iam victima ad āram stābat; iam sacerdōs cultrum sūmpserat. Subitō tamen Herculēs māgnō cōnātū vincula perrūpit; tum īctū sacerdōtem prōstrāvit; alterō rēgem ipsum occīdit.


Quaestiones ad Fabulam Discutendam

1.  Quis erat rex Aegyptiorum?

2.  Qualis vir erat hic rex?

3.  Quomodo crudelissimus fuit rex ille?

4.  Quibus Herculis manus vinctae sunt?

5.  Quae res in Herculis caput inspersa est?

6.  Quid sacerdos manu tenet?

7.  Quis vincula perrupit?

8.  Quis interfectus est?


Vocabula Notanda

inter alia

illo tempore

homines immolare consueverat

in vincula conicere

nuntios dimittere

diem educere

rite

mola salsa

mos, moris

salem et far

ad aram

culter, cultri  (m)

uno ictu et altero


Return from Fabulae Faciles 15 to Hercules

Return to Teach and Learn Latin Home

Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.