Fabulae Faciles 14

Hercules' Music Lesson

Herculēs ā puerō corpus suum dīligenter exercēbat; māgnam partem diēī in palaestrā cōnsūmēbat; didicit etiam arcum intendere et tēla conicere. Hīs exercitātiōnibus vīrēs eius cōnfīrmātae sunt. In mūsicā etiam ā Linō centaurō ērudiēbātur (centaurī autem equī erant sed caput hominis habēbant); huic tamen artī minus dīligenter studēbat. Hīc Linus Herculem ōlim obiūrgābat, quod nōn studiōsus erat; tum puer īrātus citharam subitō rapuit, et omnibus vīribus caput magistrī īnfēlīcis percussit. Ille īctū prōstrātus est, et paulō post ē vītā excessit, neque quisquam posteā id officium suscipere voluit.


Quaestiones ad Fabulam Discutendam

1.  Quid faciebat Hercules a puero?

2.  Ubi se exercebat?

3.  Quis musicam Herculem docuit?

4.  Qualis est centaurus?

5.  Quam diligenter musicae studebat Hercules?

6.  Cur Linus Herculem obiurgabat?

7.  Quo instrumento Hercules Linum percussit?

8.  Post Lini mortem, quis Herculem musicam docuit?


Vocabula Notanda

a puero

palaetra, -ae  (f)

disco, discere, didici, ------

arcum intendere

tela conicere

vires confirmatae sunt

ars, artis  (f)

studeo, studere, studui, ------

obiurgo, obiurgare

studiosus, -a, -um

cithara, -ae  (f)

infelix, infelicis  

percutio, percutere, percussi, percussus

ictus, ictus (m)

e vita excessit

quisquam, quidquam


Return from Fabulae Faciles 14 to Hercules

Return to Teach and Learn Latin Home

Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.