Fabulae Faciles 13

Hercules and the Serpents

Īphiclēs, frāter Herculis, māgnā vōce exclāmāvit; sed Herculēs ipse, fortissimus puer, haudquāquam territus est. Parvīs manibus serpentīs statim prehendit, et colla eārum māgnā vī compressit. Tālī modō serpentēs ā puerō interfectae sunt. Alcmēna autem, māter puerōrum, clāmōrem audīverat, et marītum suum ē somnō excitāverat. Ille lūmen accendit et gladium suum rapuit; tum ad puerōs properābat, sed ubi ad locum vēnit, rem mīram vīdit, Herculēs enim rīdēbat et serpentīs mortuās mōnstrābat.

Printable Version in .pdf


Quaestiones ad fabulam discutendam

1.  Quis erat frater Herculis?

2.  Qualis puer erat Hercules?

3.  Quas manibus parvis prehendit Hercules?

4.  Quomodo Hercules serpentis interfecit?

5.  Quae erat Alcmena?

6.  Quid facit Alcmena clamorem audiens?

7.  Quid facit Alcmenae maritus e somno excitatus?

8.  Quam miram rem vidit maritus ubi ad puerorum cubiculum venit?


Vocabula Nova

prehendo, prehendere, prehensi, prehensus

collum, -i  (n)

vis, --  (f)

comprimo, comprimere, compressi, compressus

tali modo

interficio, interficere, interfeci, interfectus

maritus, -i  (m)

lumen, luminis  (n)

accendo, accendere, accensi, accensus

arripio, arripere, arripui, arreptus



Return to Hercules

Return to Teach and Learn Latin Home

Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.