Elements of Latin Lesson 63
Orpheus and Eurydice

Iūstitia omnibus — Justice to all
Motto of the District of Columbia

Print Lesson 63 Exercises

ORPHEUS ET EURYDICĒ

Special Vocabulary
Latin Word Meaning Related Words
aequus, -a, -um even, level, equal; fair, just equal, equation, equator
audeō, audēre, ausus sum to dare audacity, audacious
etiam even, also
mors, mortis (-ium) (f) death mortal, immortal, mortician
relinquō, relinquere, relīquī, relictus to leave behind, desert relinquish
salūs, salūtis (f) safety, health, salvation salutary, salvation, save

422. Poētae multās fābulās dē Orpheō, sacrō vāte1, nārrant. Eum etiam animālia et arborēs2 libenter3 audiēbant. Orpheus puellam pulchram, Eurydicēn,4 in mātrimōnium dūxerat, sed mors eam rapuit et Orpheus vir miser relictus est. Tum Orpheus dolōrem5 suum continēre nōn poterat et ausus est ad īnferōs6 dēscendere.7 Ibi Plūtōnem,8 rēgem īnferiōrum, petiit et dīxit: "Cūr, Plūtō, eam iniūriam miserō virō fēcistī? Certē nōn aequum est Eurydicēn mortī darī. Eam redūcere studeō." Tum dulcissimē9 cecinit10 et etiam Plūtōnī persuāsit. Tamen Plūtō eum spectāre Eurydicēn vetuit et dīxit,"Sī in eō locō eam spectābis, posteā eam vidēbis numquam." Iam salōs nōn longē aberat. Sed Orpheus resistere nōn potuit et Eurydicēn spectāvit. Statim magnā vī Eurydicē rapta est et numquam est reddita.

1 vātēs, -is (m/f), bard, inspired singer.     2 arbor, arboris (f), tree.     3 Gladly.     4 Eu-ryd'i-ce. This is the accusative case.     5 dolor, -ōris (m), grief.    6 īnferī, -ōrum (m), shades, lower world.     7 dēscendō, -ere, to descend.     8 Plūtō, -ōnis (m), Pluto.     9 Very sweetly.     10 Perfect of canō, -ere, sing.

Orpheus et Eurydice


423. Answer the following questions in Latin:

1. Quī dē Orpheō fābulās nārrant?
2. Quam puellam Orpheus in mātrimōnium dūxit?
3. Cūr mala erat fortūna Orpheī?
4. Quid Orpheus facere studuit?
5. Quid Plūtō vetuit?
6. Num Orpheus puellam servāre potuit?

     

Return to Elements of Latin 

Return from Orpheus and Eurydice to Teach and Learn Latin

Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.