Elements of Latin 59:
ROMULUS ET REMUS

Cēdant arma togae — Let arms yield to peace
Motto of the state of Wyoming. Literally, Let arms yield to the toga. The toga, the dress of the civilian, was a sign of peace.


Rōmulus Et Remus

Print Lesson 59 Exercises

Special Vocabulary

Latin Word Meaning Related Words
autem (never stands first) however, but; moreover
dēiciō, -ere, -iēcī, -iectus (dē + iaciō) throw down dejected
nōmen, -inis (n) name nomenclature, nominal
pellō, -ere, pepulī, pulsus to push, drive; banish repel, compel, pulse
ponō, -ere, posuī, positus to place, set, build; castra ponere, to pitch camp position, positive, propose, expose
reddō, -ere, reddidī, redditus to give back, return; render


411. Rōmulus et Remus erant fīliī Mārtis1, deī bellī. Eōrum māter erat Rhea Silvia, fīlia Numitōris2, quī rēx Albānōrum anteā fuerat, sed ā malō frātre Amūliō pulsus erat. Itaque Amūlius, quī rēgnum Albānōrum3 tum obtinēbat, puerōs magnopere timuit et eōs interficere cōnsilium cēpit. Rhea vītam fīliōrum suōrum cōnservāre studēbat, sed rēx iussit servum eōs in flūmen dēicere. Imperiō rēgis autem servus nōn pāruit, sed puerōs in arcā ligneā4 posuit, quae aquā5 flūminis sine perīculō vehī6 poterat. Mox puerī ad rīpam flūminis vectī sunt.6 Ibi lupa,7 quae nōn longē aberat, puerōs audīvit atque cūrāvit.8 Posteā pāstor9 benignus10 eōs invēnit et in casam parvam portāvit.

Post longum tempus Rōmulus et Remus, quī virī iam erant, et malum rēgem interfēcērunt et rēgnum Numitōrī reddidērunt. Tum auxiliō sociōrum suōrum novum oppidum ad flūmen posuērunt. Eius flūminis nōmen est Tiberis.11 Eius oppidī nōmen est Rōma. Rōma posita est in eō locō ubi Rōmulus et Remus inventī erant.


1 Mārs, genitive Mārtis   2 Numitor, brother of Amulius, was the dethroned king of Alba, at that time the largest town in Latium.    3 Albānī, -ōrum, (m)   the Albans    4 in arcā ligneā, in a wooden chest.    5 Ablative of means    6 vehō, vehere, carry.    7 lupa, -ae (f)   wolf.    8 cūrō, -āre to care for.    9 pāstor, -ōris (m)   shepherd.    10 benignus, -a, -um   kind.    11 Tiberis   the Tiber river.


Return to Elements of Latin

Return from Romulus and Remus to Teach and Learn Latin Online

Subscribe to Teach and Learn Latin Quarterly: Find new lessons and share your own!
Enter Your E-mail Address
Enter Your First Name (optional)
Then

Don't worry — your e-mail address is totally secure.
I promise to use it only to send you Teach and Learn Latin Quarterly.