Caesar BG 1.2: Bellum Helveticum

BELLUM HELVETICVM. CC. 2-29.

Mōtus Helvētiōrum excitātus ab Orgetorīge; eius clandestīna cōnsilia, mors.

2. Apud Helvētiōs longē nōbilissimus fuit et dītissimus Orgetorīx. Is, M. Messālā et M. Pīsōne cōnsulibus, rēgnī cupiditāte inductus coniūrātiōnem nōbilitātis fēcit et cīvitātī persuāsit, ut dē fīnibus suīs cum omnibus copiīs exīrent: perfacile esse, cum virtūte omnibus praestārent, tōtīus Galliae imperiō potīrī. Id hoc facilius eīs persuāsit, quod undique locī nātūrā Helvētiī continentur: ūnā ex parte flūmine Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī agrum Helvētium ā Germānīs dīvidit, alterā ex parte monte Iūrā altissimō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs, tertiā lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī prōvinciam nostram ab Helvētiīs dīvidit. Hīs rēbus fīēbat, ut et minus lātē vagārentur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre possent; quā ex parte hominēs bellandī cupidī magnō dolōre afficiēbantur. Prō multitūdine autem hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis angustōs sē fīnēs habēre arbitrābantur, quī in longitūdinem mīlia passuum CCXL, in lātitūdinem CLXXX patēbant.


Return from Caesar BG 1.2 to Teach and Learn Latin