Catullus 1

Hendecasyllablic Meter: _ _ _ u u _ u _ u _ x

cui dōnō lepidum novum libellum
āridā modo pūmice expolītum?
Cornēlī, tibi; namque tū solēbās
meās esse aliquid putāre nūgās,
5 iam tum cum ausus es ūnus Ītalōrum
omne aevum tribus explicāre chartīs
doctīs, Iuppiter, et labōriōsīs.
quārē habē tibi quidquid hoc libellī
qualecunque; quod, ō patrōna virgō,
10 plūs ūnō maneat perenne saeclō.

Read Catullus 1 at NoDictionaries.com

Get a printable list of words and practice vocabulary at Quia.com

What do you think about Catullus 1?

Share you thoughts about Catullus 01

Return to Catullus Home

Return to Teach and Learn Latin